Liber Job*

Caput 1: Versus 7

Cui dixit Dominus,etc.Ibid.Non Dominus, etc., usque ad quod est ad afflictionem bonorum malitiae suae aestibus anhelare.Unde venis?GREC.Non quaerit a bonis, quia non quaerimus nisi quod nescimus, et Dei nescire est reprobare, ut et bonus vir nescire mentiri dicitur, non quod nesciat, sed quod contemnat. Dicere ergo unde venis? vias ejus est quasi incognitas reprobare.Circumivi terram.Per gyrum circumitus, laboris anxietas significatur. Laborans terram circumivit, qui in coelo quietus non stetit: et non transvolat, sed perambulat, quia a spiritualis potentiae volatu corruit, pressus nimis gravedine suae malitiae. De membris quoque ejus dicitur:In circumitu impii ambulantPsal. 11., id est, in exteriorum labore fatigantur. Diabolus non contra Job, sed in Job medio, contra Deum certat. Unde non prius Job a Deo petiit, sed illum Deus in conspectu ejus laudavit.
(* Traductions européennes)